121
1 canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
2 stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
3 Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5 quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
8 propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
9 propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi
122
1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis
2 ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
3 miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione
4 multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum
123
1 canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel
2 nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines
3 forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos
4 forsitan aquae circumdedissent nos
5 torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae
6 benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum
7 anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus
8 auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram
124
1 canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis
2 Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum
3 quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas
4 benefac Domine bonis et rectis corde
5 qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel
125
1 canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes
2 tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis
3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
4 converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro
5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent
6 qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos
126
1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam
2 frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum
3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
4 sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis
5 beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta
127
1 canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius
2 laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit
3 uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae
4 ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum
5 benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
6 et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel
128
1 canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel
2 saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi
3 super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum
4 Dominus iustus concidet laqueos impiorum
5 confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion
6 fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet
7 de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens
8 de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini
129
1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4 quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
5 anima mea ad Dominum
6 a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
7 quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
130
1 canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me
2 si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea
3 expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum
