141


1 eruditio David cum esset in spelunca oratio
2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
3 effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
7 ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
8 educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi

 

142


1 canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
2 et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
3 persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
4 et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum
5 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar
6 expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper
7 cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
8 fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
9 libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
10 doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam
12 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus

143


1 David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
2 misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi
3 Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum
4 homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens
5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
6 mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos
7 extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum
8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
10 qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo
11 libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
12 ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi
13 promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris
14 tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris
15 beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus

144


1 hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra
2 beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter
3 gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio
4 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt
5 he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar
6 vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo
7 zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt
8 heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis
9 teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius
10 ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi
11 caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur
12 lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius
13 mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione
14 samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes
15 ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo
16 fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione
17 sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
18 coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate
19 res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos
20 sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret
21 thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter

145


1 alleluia
2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
3 in filio hominis cui non est salus
4 egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
7 et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
10 regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem

146


1 alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio
2 aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit
3 qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum
4 qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat
5 magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus
6 suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram
7 canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara
8 qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen
9 qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus
10 non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei
11 placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius

147


12 lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion
13 quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui
14 qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te
15 qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius
16 qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit
17 proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit
18 mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae
19 qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel
20 non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia

148


1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius
3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis
4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt
5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt
6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit
7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius
9 montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri
10 bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes
11 reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae
12 iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini
13 quoniam sublime nomen eius solius
14 gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia

149


1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum
2 laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo
3 laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei
4 quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu
5 exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis
6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
7 ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis
8 ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis
9 ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia

150


1 alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius
2 laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae
3 laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara
4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
5 laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus
6 omne quod spirat laudet Dominum alleluia

151


1 hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei
2 manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium
3 et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet
4 ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae
5 fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino
6 exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis
7 ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel